

Liber Job*
Caput 15: Versus 30
Non recedet de tenebris.Quia enim lucem justitiae non quaerit, de tenebris non recedit.Ramos ejus,etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis aestuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant.Et auferetur spiritu,quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.